Hieronymus, Iob, Caput 23
| 1 | respondens autem Iob dixit |
| 2 | nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum |
| 3 | quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius |
| 4 | ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus |
| 5 | ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi |
| 6 | nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat |
| 7 | proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum |
| 8 | si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum |
| 9 | si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum |
| 10 | ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit |
| 11 | vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea |
| 12 | a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius |
| 13 | ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit |
| 14 | cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei |
| 15 | et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor |
| 16 | Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me |
| 17 | non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo |