Hieronymus, Iob, Caput 22
| 1 | respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
| 2 | numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae |
| 3 | quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua |
| 4 | numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium |
| 5 | et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas |
| 6 | abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus |
| 7 | aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem |
| 8 | in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam |
| 9 | viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti |
| 10 | propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita |
| 11 | et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum |
| 12 | an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur |
| 13 | et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat |
| 14 | nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat |
| 15 | numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui |
| 16 | qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum |
| 17 | qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum |
| 18 | cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me |
| 19 | videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos |
| 20 | nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis |
| 21 | adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos |
| 22 | suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo |
| 23 | si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo |
| 24 | dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos |
| 25 | eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi |
| 26 | tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam |
| 27 | rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes |
| 28 | decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen |
| 29 | qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur |
| 30 | salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum |