Hieronymus, Iob, Caput 21
| 1 | respondens autem Iob dixit |
| 2 | audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam |
| 3 | sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete |
| 4 | numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari |
| 5 | adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro |
| 6 | et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor |
| 7 | quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis |
| 8 | semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum |
| 9 | domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos |
| 10 | bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo |
| 11 | egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus |
| 12 | tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi |
| 13 | ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt |
| 14 | qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus |
| 15 | quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum |
| 16 | verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me |
| 17 | quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui |
| 18 | erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit |
| 19 | Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet |
| 20 | videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet |
| 21 | quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur |
| 22 | numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat |
| 23 | iste moritur robustus et sanus dives et felix |
| 24 | viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur |
| 25 | alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus |
| 26 | et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos |
| 27 | certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas |
| 28 | dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum |
| 29 | interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis |
| 30 | quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur |
| 31 | quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi |
| 32 | ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit |
| 33 | dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles |
| 34 | quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati |