Hieronymus, Iob, Caput 18
| 1 | respondens autem Baldad Suites dixit |
| 2 | usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur |
| 3 | quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis |
| 4 | qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo |
| 5 | nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius |
| 6 | lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur |
| 7 | artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum |
| 8 | inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat |
| 9 | tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis |
| 10 | abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam |
| 11 | undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius |
| 12 | adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius |
| 13 | devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors |
| 14 | avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus |
| 15 | habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur |
| 16 | deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius |
| 17 | memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis |
| 18 | expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum |
| 19 | non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius |
| 20 | in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror |
| 21 | haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum |