Hieronymus, Iob, Caput 17
| 1 | spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum |
| 2 | non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus |
| 3 | libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me |
| 4 | cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur |
| 5 | praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient |
| 6 | posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis |
| 7 | caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt |
| 8 | stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur |
| 9 | et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem |
| 10 | igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem |
| 11 | dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum |
| 12 | noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem |
| 13 | si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum |
| 14 | putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus |
| 15 | ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat |
| 16 | in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi |