Hieronymus, Iob, Caput 16
| 1 | respondens autem Iob dixit |
| 2 | audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis |
| 3 | numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris |
| 4 | poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea |
| 5 | consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos |
| 6 | roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis |
| 7 | sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me |
| 8 | nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei |
| 9 | rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi |
| 10 | collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est |
| 11 | aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis |
| 12 | conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit |
| 13 | ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum |
| 14 | circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea |
| 15 | concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans |
| 16 | saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum |
| 17 | facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt |
| 18 | haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces |
| 19 | terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus |
| 20 | ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis |
| 21 | verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus |
| 22 | atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo |
| 23 | ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo |