Hieronymus, Iob, Caput 15
| 1 | respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
| 2 | numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum |
| 3 | arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit |
| 4 | quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo |
| 5 | docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium |
| 6 | condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi |
| 7 | numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus |
| 8 | numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia |
| 9 | quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus |
| 10 | et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui |
| 11 | numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent |
| 12 | quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos |
| 13 | quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones |
| 14 | quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere |
| 15 | ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius |
| 16 | quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem |
| 17 | ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi |
| 18 | sapientes confitentur et non abscondunt patres suos |
| 19 | quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos |
| 20 | cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius |
| 21 | sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur |
| 22 | non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium |
| 23 | cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies |
| 24 | terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium |
| 25 | tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est |
| 26 | cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est |
| 27 | operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet |
| 28 | habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae |
| 29 | non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam |
| 30 | non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui |
| 31 | non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit |
| 32 | antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet |
| 33 | laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum |
| 34 | congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt |
| 35 | concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos |