Hieronymus, Iob, Caput 12
| 1 | respondens autem Iob dixit |
| 2 | ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia |
| 3 | et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat |
| 4 | qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas |
| 5 | lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum |
| 6 | abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum |
| 7 | nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi |
| 8 | loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris |
| 9 | quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit |
| 10 | in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis |
| 11 | nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem |
| 12 | in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia |
| 13 | apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam |
| 14 | si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat |
| 15 | si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram |
| 16 | apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur |
| 17 | adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem |
| 18 | balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum |
| 19 | ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat |
| 20 | commutans labium veracium et doctrinam senum auferens |
| 21 | effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans |
| 22 | qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis |
| 23 | qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet |
| 24 | qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium |
| 25 | palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios |