Hieronymus, Iob, Caput 11
| 1 | respondens autem Sophar Naamathites dixit |
| 2 | numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur |
| 3 | tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis |
| 4 | dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo |
| 5 | atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi |
| 6 | ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua |
| 7 | forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies |
| 8 | excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces |
| 9 | longior terrae mensura eius et latior mari |
| 10 | si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei |
| 11 | ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat |
| 12 | vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat |
| 13 | tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas |
| 14 | si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia |
| 15 | tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis |
| 16 | miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis |
| 17 | et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer |
| 18 | et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies |
| 19 | requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi |
| 20 | oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae |