Hieronymus, Iob, Caput 8
| 1 | respondens autem Baldad Suites dixit |
| 2 | usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui |
| 3 | numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est |
| 4 | etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae |
| 5 | tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus |
| 6 | si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae |
| 7 | in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis |
| 8 | interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam |
| 9 | hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram |
| 10 | et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia |
| 11 | numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua |
| 12 | cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit |
| 13 | sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit |
| 14 | non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius |
| 15 | innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget |
| 16 | humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur |
| 17 | super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur |
| 18 | si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te |
| 19 | haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur |
| 20 | Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis |
| 21 | donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo |
| 22 | qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet |