Hieronymus, Iob, Caput 6
| 1 | respondens autem Iob dixit |
| 2 | utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera |
| 3 | quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena |
| 4 | quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me |
| 5 | numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit |
| 6 | aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem |
| 7 | quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt |
| 8 | quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus |
| 9 | et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me |
| 10 | et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti |
| 11 | quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam |
| 12 | nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est |
| 13 | ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me |
| 14 | qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit |
| 15 | fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus |
| 16 | qui timent pruinam inruet super eos nix |
| 17 | tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo |
| 18 | involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt |
| 19 | considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper |
| 20 | confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt |
| 21 | nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis |
| 22 | numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi |
| 23 | vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me |
| 24 | docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me |
| 25 | quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere |
| 26 | ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis |
| 27 | super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum |
| 28 | verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar |
| 29 | respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate |
| 30 | et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit |