Hieronymus, Iob, Caput 5
| 1 | voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere |
| 2 | vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia |
| 3 | ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim |
| 4 | longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat |
| 5 | cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius |
| 6 | nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor |
| 7 | homo ad laborem nascitur et avis ad volatum |
| 8 | quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum |
| 9 | qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero |
| 10 | qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa |
| 11 | qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate |
| 12 | qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant |
| 13 | qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat |
| 14 | per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie |
| 15 | porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem |
| 16 | et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum |
| 17 | beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes |
| 18 | quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt |
| 19 | in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum |
| 20 | in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii |
| 21 | a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit |
| 22 | in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis |
| 23 | sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi |
| 24 | et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis |
| 25 | scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae |
| 26 | ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo |
| 27 | ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta |