Hieronymus, Iob, Caput 4
| 1 | respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
| 2 | si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit |
| 3 | ecce docuisti multos et manus lassas roborasti |
| 4 | vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti |
| 5 | nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es |
| 6 | timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum |
| 7 | recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint |
| 8 | quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos |
| 9 | flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos |
| 10 | rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt |
| 11 | tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt |
| 12 | porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius |
| 13 | in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines |
| 14 | pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt |
| 15 | et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae |
| 16 | stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi |
| 17 | numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir |
| 18 | ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem |
| 19 | quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea |
| 20 | de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt |
| 21 | qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia |