Hieronymus, Iob, Caput 3
| 1 | post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo |
| 2 | et locutus est |
| 3 | pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo |
| 4 | dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine |
| 5 | obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine |
| 6 | noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus |
| 7 | sit nox illa solitaria nec laude digna |
| 8 | maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan |
| 9 | obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae |
| 10 | quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis |
| 11 | quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii |
| 12 | quare exceptus genibus cur lactatus uberibus |
| 13 | nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem |
| 14 | cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines |
| 15 | aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento |
| 16 | aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem |
| 17 | ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore |
| 18 | et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris |
| 19 | parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo |
| 20 | quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt |
| 21 | qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum |
| 22 | gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum |
| 23 | viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris |
| 24 | antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus |
| 25 | quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit |
| 26 | nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio |