Hieronymus, Esther, Caput 15
| 1 | et mandavit ei haut dubium quin Hesteri Mardocheus ut ingrederetur ad regem et rogaret pro populo suo et pro patria sua |
| 2 | memor inquit dierum humilitatis tuae quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem |
| 3 | et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte |
| 4 | (necnon et ista quae subdita sunt) die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua |
| 5 | cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum adsumpsit duas famulas 15:6 et super unam quidem innitebatur quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens |
| 7 | altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans |
| 8 | ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum |
| 9 | ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu |
| 10 | cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset regina corruit et in pallorem colore mutato lassum super ancillulam reclinavit caput |
| 11 | convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se his verbis blandiebatur |
| 12 | quid habes Hester ego sum frater tuus noli metuere |
| 13 | non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est |
| 14 | accede igitur et tange sceptrum |
| 15 | cumque illa reticeret tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait cur mihi non loqueris |
| 16 | quae respondit vidi te domine quasi angelum Dei et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae 15:17 valde enim mirabilis es domine et facies tua plena est gratiarum |
| 18 | cumque loqueretur rursum corruit et paene exanimata est |
| 19 | rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eam |