monumenta.ch > Hieronymus > 21 > 93 > 44 > 4 > 74 > 4 > 28 > 14 > 46 > 83 > 87 > 72 > 28 > 61 > 67 > 40 > 89 > 12 > [§ 1] > 5 > 5 > 1 > 90 > 24 > 24 > 1 > 52 > 11 > 12
Hieronymus, Esther, 11 <<<     >>> 13

Hieronymus, Esther, Caput 12

1 morabatur autem eo tempore in aula regis cum Gabatha et Thara eunuchis regis qui ianitores erant palatii
2 cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset didicit quod conarentur in regem Artarxersen manus mittere et nuntiavit super eo regi
3 qui de utroque habita quaestione confessos duci iussit ad mortem
4 rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis sed et Mardocheus rei memoriam litteris tradidit
5 praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus
6 Aman vero filius Amadathi Bugeus erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardocheo et populo eius pro duobus regis eunuchis qui fuerant interfecti (hucusque proemium)
Hieronymus HOME

csg68.192 csg75.628

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik