Hieronymus, Iudith, Caput 2
| 1 | anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se |
| 2 | vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui |
| 3 | dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio |
| 4 | quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae |
| 5 | et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum |
| 6 | non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi |
| 7 | tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia |
| 8 | omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus |
| 9 | frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit |
| 10 | aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis |
| 11 | et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae |
| 12 | cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem |
| 13 | effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon |
| 14 | et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare |
| 15 | et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum |
| 16 | abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii |
| 17 | et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi |
| 18 | et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram |