Hieronymus, Tobias, Caput 14
| 1 | et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum |
| 2 | conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven |
| 3 | quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit |
| 4 | reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace |
| 5 | in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis |
| 6 | prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam |
| 7 | omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum |
| 8 | et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea |
| 9 | et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel |
| 10 | audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi |
| 11 | et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua |
| 12 | nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc |
| 13 | video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei |
| 14 | factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos |
| 15 | invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum |
| 16 | et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum |
| 17 | omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terrae |