Hieronymus, Tobias, Caput 13
| 1 | aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum |
| 2 | quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam |
| 3 | confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum |
| 4 | quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum |
| 5 | ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam |
| 6 | aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris |
| 7 | ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem |
| 8 | convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam |
| 9 | ego autem et anima mea in eo laetabimur |
| 10 | benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi |
| 11 | Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum |
| 12 | confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum |
| 13 | luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te |
| 14 | nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt |
| 15 | nomen magnum invocabunt in te |
| 16 | maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te |
| 17 | tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum |
| 18 | beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua |
| 19 | anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam |
| 20 | beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem |
| 21 | portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius |
| 22 | ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur |
| 23 | benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen |