Hieronymus, Tobias, Caput 6
| 1 | profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris |
| 2 | et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum |
| 3 | quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me |
| 4 | et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius |
| 5 | tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter |
| 6 | quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum |
| 7 | tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti |
| 8 | respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos |
| 10 | et dixit ei ubi vis ut maneamus |
| 11 | respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam |
| 12 | tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem |
| 13 | pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem |
| 14 | tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit |
| 15 | timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum |
| 16 | tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium |
| 17 | hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos |
| 18 | tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea |
| 19 | ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium |
| 20 | secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris |
| 21 | tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur |
| 22 | transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris |