Hieronymus, Tobias, Caput 1
| 1 | Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet |
| 2 | cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit |
| 3 | ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret |
| 4 | cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere |
| 5 | denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium |
| 6 | et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens |
| 7 | ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem |
| 8 | haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat |
| 9 | cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei |
| 10 | ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato |
| 11 | igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua |
| 12 | et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum |
| 13 | et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis |
| 14 | et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset |
| 15 | pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis |
| 16 | cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti |
| 17 | et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti |
| 18 | post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo |
| 19 | Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis |
| 20 | esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat |
| 21 | denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum |
| 22 | at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius |
| 23 | Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum |
| 24 | post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius |
| 25 | et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei |