Hieronymus, Paralipomenon I, Caput 26
| 1 | divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph |
| 2 | filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus |
| 3 | Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus |
| 4 | filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus |
| 5 | Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus |
| 6 | Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi |
| 7 | filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias |
| 8 | omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom |
| 9 | porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo |
| 10 | de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem |
| 11 | Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim |
| 12 | hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini |
| 13 | missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum |
| 14 | cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis |
| 15 | Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium |
| 16 | Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam |
| 17 | ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini |
| 18 | in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas |
| 19 | hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari |
| 20 | porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum |
| 21 | filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli |
| 22 | filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini |
| 23 | Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus |
| 24 | Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris |
| 25 | fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith |
| 26 | ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus |
| 27 | de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini |
| 28 | haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius |
| 29 | Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos |
| 30 | porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis |
| 31 | Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad |
| 32 | fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis |