Hieronymus, Paralipomenon I, Caput 8
| 1 | Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium |
| 2 | Nuaha quartum et Rapha quintum |
| 3 | fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud |
| 4 | Abisue quoque et Neman et Ahoe |
| 5 | sed et Gera et Sephuphan et Uram |
| 6 | hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath |
| 7 | Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud |
| 8 | porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas |
| 9 | genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom |
| 10 | Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis |
| 11 | Meusim vero genuit Abitob et Elphaal |
| 12 | porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius |
| 13 | Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth |
| 14 | et Haio et Sesac et Ierimoth |
| 15 | et Zabadia et Arod et Eder |
| 16 | Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria |
| 17 | et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber |
| 18 | et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal |
| 19 | et Iacim et Zechri et Zabdi |
| 20 | et Helioenai et Selethai et Helihel |
| 21 | et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei |
| 22 | et Iesphan et Heber et Helihel |
| 23 | et Abdon et Zechri et Hanan |
| 24 | et Anania et Ailam et Anathothia |
| 25 | et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac |
| 26 | et Samsari et Sooria et Otholia |
| 27 | et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam |
| 28 | hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem |
| 29 | in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha |
| 30 | filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab |
| 31 | Gedor quoque et Ahio et Zacher |
| 32 | et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis |
| 33 | Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal |
| 34 | filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha |
| 35 | filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz |
| 36 | et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa |
| 37 | et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel |
| 38 | porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel |
| 39 | filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius |
| 40 | fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin |