Hieronymus, Paralipomenon I, Caput 2
| 1 | filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon |
| 2 | Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser |
| 3 | filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum |
| 4 | Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque |
| 5 | filii autem Phares Esrom et Hamul |
| 6 | filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque |
| 7 | filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis |
| 8 | filii Ethan Azarias |
| 9 | filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi |
| 10 | porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda |
| 11 | Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez |
| 12 | Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai |
| 13 | Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa |
| 14 | quartum Nathanahel quintum Raddai |
| 15 | sextum Asom septimum David |
| 16 | quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres |
| 17 | Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites |
| 18 | Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon |
| 19 | cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur |
| 20 | porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel |
| 21 | post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub |
| 22 | sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad |
| 23 | cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad |
| 24 | cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue |
| 25 | nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia |
| 26 | duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam |
| 27 | sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar |
| 28 | Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur |
| 29 | nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid |
| 30 | filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis |
| 31 | filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi |
| 32 | filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis |
| 33 | porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel |
| 34 | Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa |
| 35 | deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei |
| 36 | Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad |
| 37 | Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed |
| 38 | Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam |
| 39 | Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa |
| 40 | Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum |
| 41 | Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama |
| 42 | filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron |
| 43 | porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma |
| 44 | Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei |
| 45 | filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur |
| 46 | Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez |
| 47 | filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph |
| 48 | concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana |
| 49 | genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa |
| 50 | hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim |
| 51 | Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader |
| 52 | fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum |
| 53 | et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae |
| 54 | filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai |
| 55 | cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab |