Hieronymus, Paralipomenon I, Caput 1
| 1 | Adam Seth Enos |
| 2 | Cainan Malelehel Iared |
| 3 | Enoch Matusale Lamech |
| 4 | Noe Sem Ham et Iafeth |
| 5 | filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras |
| 6 | porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma |
| 7 | filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim |
| 8 | filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan |
| 9 | filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan |
| 10 | Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra |
| 11 | Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim |
| 12 | Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim |
| 13 | Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth |
| 14 | Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum |
| 15 | Evheumque et Aruceum et Asineum |
| 16 | Aradium quoque et Samareum et Ematheum |
| 17 | filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch |
| 18 | Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber |
| 19 | porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan |
| 20 | Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare |
| 21 | Aduram quoque et Uzal et Decla |
| 22 | Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon |
| 23 | et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan |
| 24 | Sem Arfaxad Sale |
| 25 | Heber Phaleg Raau |
| 26 | Serug Nahor Thare |
| 27 | Abram iste est Abraham |
| 28 | filii autem Abraham Isaac et Ismahel |
| 29 | et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam |
| 30 | Masma et Duma Massa Adad et Thema |
| 31 | Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis |
| 32 | filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan |
| 33 | filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae |
| 34 | generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel |
| 35 | filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core |
| 36 | filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech |
| 37 | filii Rauhel Naath Zara Samma Maza |
| 38 | filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan |
| 39 | filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna |
| 40 | filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison |
| 41 | filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan |
| 42 | filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran |
| 43 | isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba |
| 44 | mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra |
| 45 | cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum |
| 46 | obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith |
| 47 | cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca |
| 48 | sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est |
| 49 | mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor |
| 50 | sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab |
| 51 | Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth |
| 52 | dux Oolibama dux Hela dux Phinon |
| 53 | dux Cenez dux Theman dux Mabsar |
| 54 | dux Magdihel dux Iram hii duces Edom |