Hieronymus, Iudices, Caput 1
| 1 | post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli |
| 2 | dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius |
| 3 | et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon |
| 4 | ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum |
| 5 | inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum |
| 6 | fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum |
| 7 | dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est |
| 8 | obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem |
| 9 | et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus |
| 10 | pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai |
| 11 | atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum |
| 12 | dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem |
| 13 | cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem |
| 14 | quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes |
| 15 | at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius |
| 16 | filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo |
| 17 | abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema |
| 18 | cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis |
| 19 | fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant |
| 20 | dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach |
| 21 | Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem |
| 22 | domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis |
| 23 | nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur |
| 24 | viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam |
| 25 | qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt |
| 26 | qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem |
| 27 | Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis |
| 28 | postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluit |
| 29 | Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo |
| 30 | Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius |
| 31 | Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob |
| 32 | habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eum |
| 33 | Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii |
| 34 | artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent |
| 35 | habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius |
| 36 | fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca |