Hieronymus, Iosue, Caput 21
| 1 | accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel |
| 2 | locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta |
| 3 | dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum |
| 4 | egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim |
| 5 | et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem |
| 6 | porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim |
| 7 | et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim |
| 8 | dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes |
| 9 | de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina |
| 10 | filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est |
| 11 | Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum |
| 12 | agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum |
| 13 | dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis |
| 14 | et Iether et Isthimon |
| 15 | et Helon Dabir |
| 16 | et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus |
| 17 | de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee |
| 18 | et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor |
| 19 | omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis |
| 20 | reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio |
| 21 | de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer |
| 22 | et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor |
| 23 | de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon |
| 24 | et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor |
| 25 | porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae |
| 26 | omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus |
| 27 | filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas |
| 28 | porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth |
| 29 | et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor |
| 30 | de tribu autem Aser Masal et Abdon |
| 31 | et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor |
| 32 | de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres |
| 33 | omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis |
| 34 | filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha |
| 35 | et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis |
| 36 | [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis] |
| 37 | et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis |
| 38 | omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim |
| 39 | itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo |
| 40 | cum suburbanis suis singulae per familias distributae |
| 41 | deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea |
| 42 | dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt |
| 43 | ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia |