Hieronymus, Iosue, Caput 16
| 1 | cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel |
| 2 | et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth |
| 3 | et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno |
| 4 | possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim |
| 5 | et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem |
| 6 | egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe |
| 7 | descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem |
| 8 | de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas |
| 9 | urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum |
| 10 | et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius |