Hieronymus, Deuteronomium, Caput 27
| 1 | praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie |
| 2 | cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos |
| 3 | ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis |
| 4 | quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce |
| 5 | et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit |
| 6 | et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo |
| 7 | et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo |
| 8 | et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide |
| 9 | dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui |
| 10 | audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi |
| 11 | praecepitque Moses populo in die illo dicens |
| 12 | hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin |
| 13 | et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim |
| 14 | et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce |
| 15 | maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen |
| 16 | maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen |
| 17 | maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen |
| 18 | maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen |
| 19 | maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen |
| 20 | maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen |
| 21 | maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen |
| 22 | maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen |
| 23 | maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen |
| 24 | maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen |
| 25 | maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen |
| 26 | maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen |