Hieronymus, Deuteronomium, Caput 21
| 1 | quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus |
| 2 | egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum |
| 3 | et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere |
| 4 | et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae |
| 5 | accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur |
| 6 | et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est |
| 7 | et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt |
| 8 | propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis |
| 9 | tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus |
| 10 | si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris |
| 11 | et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem |
| 12 | introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues |
| 13 | et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua |
| 14 | sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam |
| 15 | si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus |
| 16 | volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae |
| 17 | sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita |
| 18 | si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit |
| 19 | adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii |
| 20 | dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis |
| 21 | lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat |
| 22 | quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo |
| 23 | non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem |