Hieronymus, Deuteronomium, Caput 18
| 1 | non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent |
| 2 | et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis |
| 3 | hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum |
| 4 | primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione |
| 5 | ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in sempiternum |
| 6 | si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus |
| 7 | ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino |
| 8 | partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur |
| 9 | quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium |
| 10 | nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus |
| 11 | ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatem |
| 12 | omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo |
| 13 | perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo |
| 14 | gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es |
| 15 | prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies |
| 16 | ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar |
| 17 | et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti |
| 18 | prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi |
| 19 | qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam |
| 20 | propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur |
| 21 | quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus |
| 22 | hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum |