Hieronymus, Deuteronomium, Caput 6
| 1 | haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam |
| 2 | ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui |
| 3 | audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem |
| 4 | audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est |
| 5 | diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua |
| 6 | eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo |
| 7 | et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens |
| 8 | et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos |
| 9 | scribesque ea in limine et ostiis domus tuae |
| 10 | cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti |
| 11 | domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti |
| 12 | et comederis et saturatus fueris |
| 13 | cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis |
| 14 | non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt |
| 15 | quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae |
| 16 | non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis |
| 17 | custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi |
| 18 | et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis |
| 19 | ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est |
| 20 | cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis |
| 21 | dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti |
| 22 | fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro |
| 23 | et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris |
| 24 | praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie |
| 25 | eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis |