Hieronymus, Deuteronomium, Caput 2
| 1 | profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore |
| 2 | dixitque Dominus ad me |
| 3 | sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem |
| 4 | et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos |
| 5 | videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir |
| 6 | cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis |
| 7 | Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit |
| 8 | cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab |
| 9 | dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem |
| 10 | Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe |
| 11 | quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim |
| 12 | in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus |
| 13 | surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum |
| 14 | tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus |
| 15 | cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio |
| 16 | postquam autem universi ceciderunt pugnatores |
| 17 | locutus est Dominus ad me dicens |
| 18 | tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar |
| 19 | et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem |
| 20 | terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim |
| 21 | populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis |
| 22 | sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens |
| 23 | Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis |
| 24 | surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium |
| 25 | hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur |
| 26 | misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens |
| 27 | transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram |
| 28 | alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum |
| 29 | sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis |
| 30 | noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides |
| 31 | dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam |
| 32 | egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa |
| 33 | et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo |
| 34 | cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam |
| 35 | absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus |
| 36 | ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis |
| 37 | absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster |