Hieronymus, Numeri, Caput 36
| 1 | accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt |
| 2 | tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri |
| 3 | quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur |
| 4 | atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat |
| 5 | respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est |
| 6 | et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus |
| 7 | ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua |
| 8 | et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis |
| 9 | nec sibi misceantur tribus sed ita maneant |
| 10 | ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum |
| 11 | et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui |
| 12 | de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum |
| 13 | haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho |