Hieronymus, Numeri, Caput 33
| 1 | hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron |
| 2 | quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant |
| 3 | profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis |
| 4 | et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem |
| 5 | castrametati sunt in Soccoth |
| 6 | et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis |
| 7 | inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum |
| 8 | profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara |
| 9 | profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt |
| 10 | sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro |
| 11 | castrametati sunt in deserto Sin |
| 12 | unde egressi venerunt in Dephca |
| 13 | profectique de Dephca castrametati sunt in Alus |
| 14 | egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum |
| 15 | profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai |
| 16 | sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae |
| 17 | profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth |
| 18 | et de Aseroth venerunt in Rethma |
| 19 | profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares |
| 20 | unde egressi venerunt in Lebna |
| 21 | et de Lebna castrametati sunt in Ressa |
| 22 | egressi de Ressa venerunt in Ceelatha |
| 23 | unde profecti castrametati sunt in monte Sepher |
| 24 | egressi de monte Sepher venerunt in Arada |
| 25 | inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth |
| 26 | profectique de Maceloth venerunt in Thaath |
| 27 | de Thaath castrametati sunt in Thare |
| 28 | unde egressi fixerunt tentoria in Methca |
| 29 | et de Methca castrametati sunt in Esmona |
| 30 | profectique de Esmona venerunt in Moseroth |
| 31 | et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan |
| 32 | egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad |
| 33 | unde profecti castrametati sunt in Hietebatha |
| 34 | et de Hietebatha venerunt in Ebrona |
| 35 | egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber |
| 36 | inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades |
| 37 | egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom |
| 38 | ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis |
| 39 | cum esset annorum centum viginti trium |
| 40 | audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel |
| 41 | et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona |
| 42 | unde egressi venerunt in Phinon |
| 43 | profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth |
| 44 | et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum |
| 45 | profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad |
| 46 | unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim |
| 47 | egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo |
| 48 | profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho |
| 49 | ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum |
| 50 | ubi locutus est Dominus ad Mosen |
| 51 | praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan |
| 52 | disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate |
| 53 | mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem |
| 54 | quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur |
| 55 | sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae |
| 56 | et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam |