Hieronymus, Numeri, Caput 29
| 1 | mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum |
| 2 | offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem |
| 3 | et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem |
| 4 | unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem |
| 5 | et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi |
| 6 | praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino |
| 7 | decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea |
| 8 | offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem |
| 9 | et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem |
| 10 | decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni |
| 11 | et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum |
| 12 | quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus |
| 13 | offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos |
| 14 | et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus |
| 15 | et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim |
| 16 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius |
| 17 | in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
| 18 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
| 19 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
| 20 | die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
| 21 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
| 22 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius |
| 23 | die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
| 24 | sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
| 25 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
| 26 | die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
| 27 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
| 28 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
| 29 | die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
| 30 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
| 31 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
| 32 | die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
| 33 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
| 34 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
| 35 | die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis |
| 36 | offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem |
| 37 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
| 38 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
| 39 | haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis |