Hieronymus, Numeri, Caput 21
| 1 | quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam |
| 2 | at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius |
| 3 | exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema |
| 4 | profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris |
| 5 | locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo |
| 6 | quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum |
| 7 | venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo |
| 8 | et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet |
| 9 | fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur |
| 10 | profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth |
| 11 | unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam |
| 12 | et inde moventes venerunt ad torrentem Zared |
| 13 | quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos |
| 14 | unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon |
| 15 | scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum |
| 16 | ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam |
| 17 | tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant |
| 18 | puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana |
| 19 | de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth |
| 20 | de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum |
| 21 | misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens |
| 22 | obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos |
| 23 | qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum |
| 24 | a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum |
| 25 | tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius |
| 26 | urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon |
| 27 | idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon |
| 28 | ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon |
| 29 | vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon |
| 30 | iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba |
| 31 | habitavit itaque Israhel in terra Amorrei |
| 32 | misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores |
| 33 | verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai |
| 34 | dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon |
| 35 | percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius |