Hieronymus, Numeri, Caput 15
| 1 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
| 2 | loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis |
| 3 | et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus |
| 4 | offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin |
| 5 | et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos |
| 6 | et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin |
| 7 | et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino |
| 8 | quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas |
| 9 | dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin |
| 10 | et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino |
| 11 | sic facietis |
| 12 | per singulos boves et arietes et agnos et hedos |
| 13 | tam indigenae quam peregrini |
| 14 | eodem ritu offerent sacrificia |
| 15 | unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae |
| 16 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
| 17 | loquere filiis Israhel et dices ad eos |
| 18 | cum veneritis in terram quam dabo vobis |
| 19 | et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino |
| 20 | de cibis vestris sicut de areis primitias separatis |
| 21 | ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino |
| 22 | quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen |
| 23 | et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra |
| 24 | oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato |
| 25 | et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo |
| 26 | et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam |
| 27 | quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo |
| 28 | et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi |
| 29 | tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes |
| 30 | anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo |
| 31 | verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam |
| 32 | factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati |
| 33 | obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini |
| 34 | qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent |
| 35 | dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra |
| 36 | cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus |
| 37 | dixit quoque Dominus ad Mosen |
| 38 | loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas |
| 39 | quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes |
| 40 | sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo |
| 41 | ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus |