Hieronymus, Numeri, Caput 12
| 1 | locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam |
| 2 | et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus |
| 3 | erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra |
| 4 | statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi |
| 5 | descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent |
| 6 | dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum |
| 7 | at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est |
| 8 | ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi |
| 9 | iratusque contra eos abiit |
| 10 | nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra |
| 11 | ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus |
| 12 | ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra |
| 13 | clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam |
| 14 | cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur |
| 15 | exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria |