Hieronymus, Numeri, Caput 10
| 1 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
| 2 | fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra |
| 3 | cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi |
| 4 | si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel |
| 5 | sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam |
| 6 | in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione |
| 7 | quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt |
| 8 | filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris |
| 9 | si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum |
| 10 | si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester |
| 11 | anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis |
| 12 | profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan |
| 13 | moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi |
| 14 | filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab |
| 15 | in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar |
| 16 | in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon |
| 17 | depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari |
| 18 | profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur |
| 19 | in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai |
| 20 | porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel |
| 21 | profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum |
| 22 | moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud |
| 23 | in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur |
| 24 | et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis |
| 25 | novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai |
| 26 | in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran |
| 27 | et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan |
| 28 | haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur |
| 29 | dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli |
| 30 | cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum |
| 31 | et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster |
| 32 | cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi |
| 33 | profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum |
| 34 | nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent |
| 35 | cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua |
| 36 | cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel |