Hieronymus, Numeri, Caput 7
| 1 | factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius |
| 2 | obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant |
| 3 | munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi |
| 4 | ait autem Dominus ad Mosen |
| 5 | suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui |
| 6 | itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis |
| 7 | duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium |
| 8 | quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis |
| 9 | filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris |
| 10 | igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare |
| 11 | dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris |
| 12 | primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda |
| 13 | fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 14 | mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso |
| 15 | bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 16 | hircumque pro peccato |
| 17 | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab |
| 18 | secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar |
| 19 | acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 20 | mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso |
| 21 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 22 | hircumque pro peccato |
| 23 | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar |
| 24 | tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon |
| 25 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 26 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
| 27 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 28 | hircumque pro peccato |
| 29 | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon |
| 30 | die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur |
| 31 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 32 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
| 33 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 34 | hircumque pro peccato |
| 35 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur |
| 36 | die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai |
| 37 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 38 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
| 39 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 40 | hircumque pro peccato |
| 41 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai |
| 42 | die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel |
| 43 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 44 | mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso |
| 45 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 46 | hircumque pro peccato |
| 47 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel |
| 48 | die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud |
| 49 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 50 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
| 51 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 52 | hircumque pro peccato |
| 53 | et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud |
| 54 | die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur |
| 55 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 56 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
| 57 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 58 | hircumque pro peccato |
| 59 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur |
| 60 | die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis |
| 61 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 62 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
| 63 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 64 | hircumque pro peccato |
| 65 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis |
| 66 | die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai |
| 67 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 68 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
| 69 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 70 | hircumque pro peccato |
| 71 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai |
| 72 | die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran |
| 73 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 74 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
| 75 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 76 | hircumque pro peccato |
| 77 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran |
| 78 | die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan |
| 79 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
| 80 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
| 81 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
| 82 | hircumque pro peccato |
| 83 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan |
| 84 | haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim |
| 85 | ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii |
| 86 | mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti |
| 87 | boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato |
| 88 | hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est |
| 89 | cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei |