Hieronymus, Leviticus, Caput 24
| 1 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
| 2 | praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter |
| 3 | extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris |
| 4 | super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini |
| 5 | accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas |
| 6 | quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues |
| 7 | et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini |
| 8 | per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno |
| 9 | eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo |
| 10 | ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite |
| 11 | cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan |
| 12 | miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus |
| 13 | qui locutus est ad Mosen |
| 14 | dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus |
| 15 | et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum |
| 16 | et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur |
| 17 | qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur |
| 18 | qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima |
| 19 | qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei |
| 20 | fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur |
| 21 | qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur |
| 22 | aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester |
| 23 | locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi |