Hieronymus, Leviticus, Caput 18
| 1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
| 2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester |
| 3 | iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis |
| 4 | facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester |
| 5 | custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus |
| 6 | omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus |
| 7 | turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius |
| 8 | turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est |
| 9 | turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis |
| 10 | turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est |
| 11 | turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis |
| 12 | turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui |
| 13 | turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae |
| 14 | turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur |
| 15 | turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius |
| 16 | turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est |
| 17 | turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est |
| 18 | sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente |
| 19 | ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius |
| 20 | cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis |
| 21 | de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus |
| 22 | cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est |
| 23 | cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est |
| 24 | ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum |
| 25 | et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos |
| 26 | custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos |
| 27 | omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam |
| 28 | cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos |
| 29 | omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui |
| 30 | custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester |