Hieronymus, Leviticus, Caput 13
| 1 | locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens |
| 2 | homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius |
| 3 | qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur |
| 4 | sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus |
| 5 | et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis |
| 6 | et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit |
| 7 | quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum |
| 8 | et inmunditiae condemnabitur |
| 9 | plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem |
| 10 | et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit |
| 11 | lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est |
| 12 | sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit |
| 13 | considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit |
| 14 | quando vero caro vivens in eo apparuerit |
| 15 | tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est |
| 16 | quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit |
| 17 | considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet |
| 18 | caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum |
| 19 | et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem |
| 20 | qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere |
| 21 | quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus |
| 22 | et siquidem creverit adiudicabit eum leprae |
| 23 | sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit |
| 24 | caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem |
| 25 | considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est |
| 26 | quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus |
| 27 | et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum |
| 28 | sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae |
| 29 | vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos |
| 30 | et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est |
| 31 | sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus |
| 32 | et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis |
| 33 | radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis |
| 34 | si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit |
| 35 | sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute |
| 36 | non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est |
| 37 | porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum |
| 38 | vir et mulier in cuius cute candor apparuerit |
| 39 | intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum |
| 40 | vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est |
| 41 | et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est |
| 42 | sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus |
| 43 | et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio |
| 44 | quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis |
| 45 | habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit |
| 46 | omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra |
| 47 | vestis lanea sive linea quae lepram habuerit |
| 48 | in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est |
| 49 | si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti |
| 50 | qui consideratam recludet septem diebus |
| 51 | et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa |
| 52 | et idcirco conburetur flammis |
| 53 | quod si eam viderit non crevisse |
| 54 | praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis |
| 55 | et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra |
| 56 | sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet |
| 57 | quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi |
| 58 | si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt |
| 59 | ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari |