Hieronymus, Leviticus, Caput 2
| 1 | anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus |
| 2 | ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino |
| 3 | quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini |
| 4 | cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita |
| 5 | si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento |
| 6 | divides eam minutatim et fundes supra oleum |
| 7 | sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur |
| 8 | quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis |
| 9 | qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino |
| 10 | quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini |
| 11 | omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini |
| 12 | primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis |
| 13 | quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal |
| 14 | sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino |
| 15 | fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est |
| 16 | de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus |