Hieronymus, Exodus, Caput 40
| 1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
| 2 | mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii |
| 3 | et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum |
| 4 | et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis |
| 5 | et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones |
| 6 | et ante illud altare holocausti |
| 7 | labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua |
| 8 | circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius |
| 9 | et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur |
| 10 | altare holocausti et omnia vasa eius |
| 11 | labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum |
| 12 | adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua |
| 13 | indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum |
| 14 | fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus |
| 15 | igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum |
| 16 | erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas |
| 17 | et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat |
| 18 | posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper |
| 19 | cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem |
| 20 | posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum |
| 21 | ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi |
| 22 | posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi |
| 23 | locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini |
| 24 | posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum |
| 25 | et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus |
| 26 | posuit et tentorium in introitu tabernaculi |
| 27 | et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat |
| 28 | labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua |
| 29 | laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes |
| 30 | cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus |
| 31 | erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt |
| 32 | operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud |
| 33 | nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat |
| 34 | si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas |
| 35 | si pendebat desuper manebant in eodem loco |
| 36 | nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas |