Hieronymus, Exodus, Caput 39
| 1 | de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi |
| 2 | fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta |
| 3 | opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine |
| 4 | duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum |
| 5 | et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi |
| 6 | paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel |
| 7 | posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi |
| 8 | fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta |
| 9 | quadrangulum duplex mensurae palmi |
| 10 | et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus |
| 11 | in secundo carbunculus sapphyrus iaspis |
| 12 | in tertio ligyrius achates amethistus |
| 13 | in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos |
| 14 | ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum |
| 15 | fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo |
| 16 | et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis |
| 17 | e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant |
| 18 | haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur |
| 19 | stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi |
| 20 | fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam |
| 21 | et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem |
| 22 | deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta |
| 23 | et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum |
| 24 | tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi |
| 25 | fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius |
| 26 | et mitras cum coronulis suis ex bysso |
| 27 | feminalia quoque linea byssina |
| 28 | cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi |
| 29 | fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini |
| 30 | et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi |
| 31 | perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi |
| 32 | et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases |
| 33 | opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus |
| 34 | velum arcam vectes propitiatorium |
| 35 | mensam cum vasis et propositionis panibus |
| 36 | candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo |
| 37 | altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus |
| 38 | et tentorium in introitu tabernaculi |
| 39 | altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis |
| 40 | tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri |
| 41 | vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius |
| 42 | obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus |
| 43 | quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis |