Hieronymus, Exodus, Caput 35
| 1 | igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri |
| 2 | sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur |
| 3 | non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati |
| 4 | et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens |
| 5 | separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes |
| 6 | hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum |
| 7 | et pelles arietum rubricatas et ianthinas |
| 8 | ligna setthim |
| 9 | et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum |
| 10 | lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis |
| 11 | quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit |
| 12 | tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases |
| 13 | arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur |
| 14 | mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus |
| 15 | candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium |
| 16 | altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi |
| 17 | altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius |
| 18 | cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli |
| 19 | paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis |
| 20 | vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi |
| 21 | egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi |
| 22 | obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat |
| 23 | viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est |
| 24 | si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas |
| 25 | argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus |
| 26 | sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum |
| 27 | et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes |
| 28 | principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale |
| 29 | aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum |
| 30 | omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt |
| 31 | dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda |
| 32 | implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina |
| 33 | ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest |
| 34 | dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan |
| 35 | ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant |