Hieronymus, Exodus, Caput 30
| 1 | facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim |
| 2 | habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent |
| 3 | vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum |
| 4 | et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur |
| 5 | ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis |
| 6 | ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi |
| 7 | et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud |
| 8 | et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras |
| 9 | non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis |
| 10 | et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino |
| 11 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
| 12 | quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti |
| 13 | hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino |
| 14 | qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium |
| 15 | dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet |
| 16 | susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum |
| 17 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
| 18 | facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua |
| 19 | lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes |
| 20 | quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino |
| 21 | ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones |
| 22 | locutusque est Dominus ad Mosen |
| 23 | dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta |
| 24 | cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin |
| 25 | faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii |
| 26 | et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti |
| 27 | mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis |
| 28 | et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent |
| 29 | sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur |
| 30 | Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi |
| 31 | filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras |
| 32 | caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis |
| 33 | homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo |
| 34 | dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia |
| 35 | faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum |
| 36 | cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama |
| 37 | talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino |
| 38 | homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis |