Hieronymus, Exodus, Caput 1
| 1 | haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt |
| 2 | Ruben Symeon Levi Iuda |
| 3 | Isachar Zabulon et Beniamin |
| 4 | Dan et Nepthalim Gad et Aser |
| 5 | erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat |
| 6 | quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa |
| 7 | filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram |
| 8 | surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph |
| 9 | et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis |
| 10 | venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra |
| 11 | praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses |
| 12 | quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant |
| 13 | oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis |
| 14 | atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur |
| 15 | dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua |
| 16 | praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate |
| 17 | timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares |
| 18 | quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis |
| 19 | quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt |
| 20 | bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis |
| 21 | et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos |
| 22 | praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate |